라틴어 문장 검색

Societas est enim (quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius), latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior eorum, qui eiusdem civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:2)
subitoque super id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 7:2)
tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:2)
nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:8)
Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:3)
quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 2:8)
id et fratrem eius Hannibalem - nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes - facturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 258:1)
Otho sive amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장1)
si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:5)
Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque iam nunc apud te subsigno ut, si me longius evehi videris, in ius voces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum inertiae crimen effugero.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:2)
Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
(카이사르, 내란기, 3권 13:3)
ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:6)
si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:2)
deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium173)
deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION