라틴어 문장 검색

primam ac vicesimam legiones Caecina legatus in civitatem Vbiorum reduxit turpi agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas veherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장4)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장4)
exercitum reduxit nomenque imperatoris auctore Tiberio accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장14)
mox reducto ad Amisiam exercitu legiones classe, ut advexerat, reportat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장8)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장14)
Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod adversa maris expeditione prospera pensavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장1)
dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장2)
multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties repressae miras per artes rursum oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장5)
et hinc contra itum ad amnem Erinden;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장4)
luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장3)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)
in hanc sententiam itum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장6)
ita specie pietatis obviam itum dedecori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION