라틴어 문장 검색

aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 12:1)
iucundum potius quam odiosum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:1)
nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:3)
quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:4)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:9)
si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, est otiosa senectute iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:2)
poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:3)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:6)
His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Laelio admirari solere dixisti, levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:1)
Mihi vero, inquit ille, nihil potest esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:7)
mihi vero, inquit ille, nihil potest esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 222:8)
nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:2)
quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION