라틴어 문장 검색

raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:3)
subest velut latens persona:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:2)
nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 163:3)
est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:3)
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:3)
sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas quam feminas certum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:3)
namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:3)
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 302:3)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:6)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)
Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 5:8)
ut nihil subesset animo quod graves faceret metus:
(세네카, 아가멤논 5:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION