라틴어 문장 검색

Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
Nec ille tamen iuvenis diutius vitam tenuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris pari casu mortis fuerat extinctus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:1)
quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:7)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
"divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:10)
iram dei placantes lacrima!
(ARCHIPOETA, I90)
Lacrimarum fluit rivus
(ARCHIPOETA, II18)
signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
(ARCHIPOETA, V3)
lacrimis indutias postulans ab eo.
(ARCHIPOETA, V60)
fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
(ARCHIPOETA, V61)
et quia compescere lacrimas nequivi,
(ARCHIPOETA, V62)
meum pectus sauciat puellarum decor,
(ARCHIPOETA, X23)
Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:3)
Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:7)
Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION