라틴어 문장 검색

Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:15)
Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Jerusalem in laudibus hymnorumque vociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:17)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Sic divino decenter obsequio restaurato a duce catholico Christianisque principibus, campanas ex aere caeterisque metallis fieri jusserunt, quarum signum fratres dum caperent, mox ad ecclesiam laudes psalmorum missarumque vota celebraturi festinarent, et populus haec auditurus una properaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:2)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:1)
«Miror, et sufficienter mirari nequeo, unde populus hic in tanta laetitia in voce [0558D] exsultationis glorietur, quasi ad convivium iturus, cum hodie mors illi praesens sit, et praesens martyrium universos praestoletur, et varius sit eventus belli;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:3)
Nunc ergo hac bellorum tempestate sedata, atque Meravi, qui secundus a rege in omni decreto et consilio habetur, cum tota gente sua triumphato, Christianis laetitia praedarum tam in tentoriis quam armentis, camelis, buflis, asinis, ovibus, hircis, bobus, cunctisque rebus tribuitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:5)
Quibus plurimi onusti et refocillati, tota nocte gradientes, in gaudio cordis et voce exsultationis Jerusalem reversi sunt, ante sepulcrum sanctissimum [0562D] Deo laudes et gratias super omnibus referentes quae eis prospere et gloriose acciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:6)
Jam Dagoberto in cathedra Hierosolymitanorum sedis patriarcha constituto, et consecrato a Roberto [0573A] episcopo civitatis Rama, quam vulgariter nominant Rames, et Natali Domini in omni jucunditate et laetitia a viris catholicis et principibus celebrato, Boemundus, Baldewinus et ipse patriarcha a duce impetraverunt ut sic iter moderarentur, quatenus ad Jordanis flumen in vigilia Epiphaniae Domini convenirent, ubi Dominus Jesus a Joanne baptizari dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:1)
et sic laetitia magna in populo facta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:4)
Illic quidem per tres dies in gloria et laetitia requiescens, universos cives et custodes benigne super omnibus audivit, et sapienter respondit, plurimumque eos desperatos ex amissione Boemundi consolatus, ex toto civitatem vice illius suscipere contradixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:7)
Noctem illam rex illic in laetitia et hilaritate ciborumque abundantia exegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:6)
Ubi Rorgius, qui civitatem Caiphas in beneficio acceperat et obtinebat, in laetitia magna illum suscepit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION