라틴어 문장 검색

fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
impetus iste tuus longum modo duret in aevum, neve malis pietas sit tua lassa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 83)
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1018)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권254)
cum tepido vestrum vere redibit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권370)
aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
huc ignem curto fert rustica testu sumptum de tepidis ipsa colona focis, ligna senex minuit concisaque construit arte et solida ramos figere pugnat humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권404)
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권152)
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) decidit in tepidos lucida gutta sinus, flent pariter molles animis virgoque senexque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권360)
abstinet alma Ceres somnique papavera causas dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권379)
adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis silvicolam tepido lacte precare Palem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권502)
tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, et tepidi finem tempora veris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권378)
suppositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권195)
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION