라틴어 문장 검색

quantum subito diversus ab illo, qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni nube salutato volucrem cognoscere Phoebo!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권344)
"accipe commissum capiti decus, accipe laurus, quas Erebo deferre nefas, nunc voce suprema, si qua recessuro debetur gratia vati, deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae coniugis et pulchrum nati commendo furorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권375)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
descendunt vestes, torvisque ligatur vitta comis - nam laurus erat - tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat amictus et turbare colus et tympana rumpere dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권285)
hostiles super ipse, ut victor, acervos, pacifera lauro crinem vittisque decorus accubat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권25)
mite nemus circa, cultuque insigne verendo vittatae laurus et supplicis arbor olivae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권249)
unde qui inter duas laurus obsident Caesarem?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 9:2)
At te victrices lauros, Messalla, gerentem Portabat nitidis currus eburnus equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 74)
illi selectos certent praebere colores Africa puniceum purpureumque Tyros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 333)
ipse triumphali deuinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 55)
"sic usque sacras innoxia laurus uescar, et aeternum sit mihi uirginitas."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 532)
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 540)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
lauro deuinctus agresti miles
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 555)

SEARCH

MENU NAVIGATION