라틴어 문장 검색

et primum ex euthygrammis circini tradit usum <regulaeque>, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장20)
Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장76)
ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장8)
si enim ad libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장22)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장19)
Triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장23)
regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장14)
eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint perfectae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장15)
quemadmodum etiam in scaenis pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장5)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장18)
chorobates autem est regula longa circiter pedum viginti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장4)
sin autem proclinatum habuerit regulae canalem, erit ex una parte, quae erit altior, non in summis labris aqua;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장10)
ad eas autem regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus describantur, quod erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI, quod V erit, XXV.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말20)

SEARCH

MENU NAVIGATION