라틴어 문장 검색

id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말3)
Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus horologiorum rationes, primumque a Ctesibio Alexandrino, qui et vim spiritus naturalis pneumaticasque res invenit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장8)
in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장5)
item tigno plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput perducantur ad libellam convenientes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장6)
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:1)
Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon, [indagator umbrae] qui graece σκιαθήρασ dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장29)
qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장5)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION