라틴어 문장 검색

deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 7:1)
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:1)
et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, rectene omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 193:4)
patri in filium, patrono in libertum manus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 238:2)
liberti filium quidam fecit heredem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 238:4)
nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:1)
eadem pro libertis adversus patronos observantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:4)
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장2)
Ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장6)
Putares omnes illius esse libertos:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:11)
Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et venienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:3)
primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus,quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:15)
Is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION