라틴어 문장 검색

remigium volucrum disponit in ordine pinnas, et leve per lini vincula nectit opus, imaque pars ceris adstringitur igne solutis, finitusque novae iam labor artis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:41)
credita non semper sulci cum faenore reddunt, nec semper dubias adiuvat aura rates;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 64:4)
fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 131:4)
cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno me quoque, qui feci, iudice digna lini.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 59)
nec mea subiecta convicta est gemma tabella mendacem linis imposuisse notam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 930)
nam sata vere novo teneris lactentia sulcis eruta saetigerae comperit ore suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권200)
dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca noto inque patens aequor frustra pugnante magistro fertur, et ex oculis visa refugit humus, adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus vertitur, et canas alveus haurit aquas, vincitur ars vento, nec iam moderator habenis utitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권391)
inde premens stivam designat moenia sulco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권555)
festa dies illis, qui lina madentia ducunt, quique tegunt parvis aera recurva cibis, Mens quoque numen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권155)
Quique verecundae speculantem labra Dianae , Quique Crotopiaden diripuere Linum . Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:4)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
Inde (fide maius) glaebae coepere moveri, primaque de sulcis acies apparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:1)
"Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunamque dies habuit satis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:6)
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION