라틴어 문장 검색

Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:1)
At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:1)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:1)
transit enim validum fulmen per saepta domorum clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:5)
incolumisque venit per res atque integra transit multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:8)
quid undas arguit et liquidam molem camposque natantis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:10)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:12)
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:4)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 7:2)
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:5)
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:3)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION