라틴어 문장 검색

cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, ut liquor arenti fallat ab ore sitim;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 173)
teritur robigine mucro ferreus et parvo saepe liquore silex:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 257)
nam rursus licet Aetoli referas Acheloi, fluxerit ut magno fractus amore liquor, atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo errat et ipsa suas decipit unda vias, qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion, tristis ad Archemori funera victor equus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b7)
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, nec camera auratas inter eburna trabes, nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, non operosa rigat Marcius antra liquor;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 26)
flens tamen extremis dedit haec mandata querelis cum moribunda niger clauderet ora liquor:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 712)
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae ob meritum ante tuos guttura secta focos) his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae, per tenuem ossa a me sunt numerata cutem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 533)
lateri uestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 75)
taceant Ixionis orbes, fallax Tantaleus corripiare liquor;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1117)
Indus odorifero crinem madefactus amomo in tua lucra feris exarmat guttur alumnis, ut pandum dependat ebur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 23)
te nascente ferunt exorto flumina melle dulcatis cunctata vadis oleique liquores isse per attonitas baca pendente trapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 47)
haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur dedidit Ausonium, subita cogente ruina electura ducem post guttura fracta Iugurthae ultum Arpinatem Calpurnia foedera lixam opposuit rabido respublica territa Cimbro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
quem caecus carcer et uncus et quem exspectabat fracturus guttura lictor, hausit Bebrycio constantior hospite virus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 136)
hic scabri fusus sub pumice tofi proflabat madidum per guttura glauca soporem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION