라틴어 문장 검색

Jam enim in ætateprocessi fere usque ad finem meæ juventutis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:28)
nam fere omnes homines assentatores sunt, vultumque petentisrespiciunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 101:2)
et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:6)
Deo enim placet ejusque voluntas est, ut homines bene faciant, nec talia maleficia committant, ut omnes fere scripturæ divinæclamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:10)
Per temporales insuper opes atque divitias acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes ac fere quilibet homines eam sequantur et timeant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 252:6)
eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod superprædictis facerent, diligenter postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:2)
Unde eciam lex dicit quod iudex ponderatas debet fere sententias et "frequenter partesinterogare an novi aliquid addere velint."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:14)
Et contra omnes malos fere debemus arma iustitie, cum cogitamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 15:1)
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit,non tamen longe sis ab eo ne in oblivione tradas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:17)
vos estis sal terræ, quia sicut per salem omnes fere cibicondiuntur et saporem accipiunt ita per vestrum officium ac sapientiam omnesfere actus hominum condiuntur et saporem firmitatis accipiunt, et dicerepossunt laici:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:12)
Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad occasumappropinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam quaesecundum visum ad civitatem ituris promittebat compendium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 118:1)
omne enim quod recipitur, ut dicunt Boethius et Aristoteles in VI Ethicorum, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem causae, a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur processiones divinae, sicut est vita et ratio et sapientia et huiusmodi, quae secundum quod procedunt longius a deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et potentiae materiali et privationi permixta, cum tamen in deo sint simplicissima et aeterna et immutabilia et immaterialia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:10)
Luna enim in coniunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus numquam longe distet a sole et Venus habeat movere humorem seminalem, luna quando soli coniungitur, acquirit Veneris virtutem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:14)
et haec est ut in pluribus fere omnium nativitas.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:39)
Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION