라틴어 문장 검색

inque ea contumelia detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장7)
ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장7)
qua contumelia et metu graviorum, quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장5)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae extimulat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장2)
sibi promissa legum diu expectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장4)
una vox eius usque ad contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent grates agerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장2)
adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장8)
primo in contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque criminatione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam malos praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장5)
Quintianus mollitia corporis infamis et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam ultum ibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장9)
cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장6)
etiamne luctibus et doloribus non satiatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장11)
Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장1)
alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:3)
et in luctu bellum inter remedia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION