라틴어 문장 검색

Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:6)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
non illa canes avidaeque volucres, non cani tetigere lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:12)
a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos caede leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:7)
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:2)
Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret belua vasta, lupus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:8)
Sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:4)
lapidis color indicat illum iam non esse lupum, iam non debere timeri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:6)
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:3)
additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saevique vicem praestantia teli cornua vara boum multo rubefacta cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:2)
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:1)
Inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:1)
At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:7)
nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION