라틴어 문장 검색

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
otio luxuriose esse, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장5)
quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:3)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:2)
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:1)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)
Ius luxuriae publicae datum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 1:2)
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION