라틴어 문장 검색

inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:14)
sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes neque, si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque, si contra eveniret, tantum maeroris capere possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 1:2)
sed si quis illas adsequitur, continere intra conscientiam tectas iubetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:4)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Maeroris igitur causa quae?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI3)
Et cum fateri Furia iusserit verum, Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V6)
ea fama vagatur bene excusat, ne reus sit conscientiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 177)
quidam 'conscius arma' hypallagen putant pro 'conscientia arma', ut et quondam patriis ad Troiam missus in armis et arma deosque parant comites et alia arma Latinis quaerenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 998)
bene autem in insidiis conscientiam nominavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2672)
pallor simul occupat ora scilicet ex conscientia cogitatae mortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4992)
aut 'pallida' conscientia mortis futurae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6444)

SEARCH

MENU NAVIGATION