라틴어 문장 검색

Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:6)
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:2)
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:3)
Vultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:4)
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:6)
Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia vidi visaque deieci dominumque ipsosque peremi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:15)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Hic regnum sine vi, sine caede regebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:3)
Sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:4)
et laceras nuper tabulas in litore vidi, et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:10)
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries ballistave concutit arces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:2)
Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:1)
Dumque volat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:16)
locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION