라틴어 문장 검색

Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
Dea territa maesto et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:8)
At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:1)
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:4)
Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:13)
supremumque vale pleno singultibus ore vix dixit timuitque suae praesagia mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 41:3)
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:2)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Hic regnum sine vi, sine caede regebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:3)
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, singultuque pias interrumpente querellas "quae mea culpa tuam," dixit "carissime, mentem vertit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:3)
Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:1)
Dumque volat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:16)
locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:3)
stabam sine sanguine maestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION