라틴어 문장 검색

Iniustum enim mihi videbatur, illa tam sancta loca, in quibus nutritus et doctus ac coronatus fueram, atque ad ultimum ordinatus, pro aliquo terreno honore et potestate derelinquere, nisi coactus et compulsus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:7)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:1)
Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei serviunt.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:1)
Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 3:1)
Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:21)
At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:29)
derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
(불가타 성경, 집회서, 23장36)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini.
(불가타 성경, 집회서, 23장37)
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
(불가타 성경, 집회서, 43장35)
et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam
(불가타 성경, 집회서, 47장27)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
(불가타 성경, 요나서, 2장9)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장10)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION