라틴어 문장 검색

Nunquid minoris efficaciae est in nobis quam caeterae animae, aut cum jam corpora nostra defuncta sunt, non sunt idonea ad animandum, sicut antea erant praesentibus humanis animabus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:15)
Quae deest aptitudo defuncto corpori, nec item quo animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus vivificat, et recedens ipsum mortificat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:17)
Stabilisque manens dat cuncta moveri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:15)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum, quia compositio habet initium, quo compositum maneat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:7)
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab osvo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta moveri!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:25)
Spiritus sanctus qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest audire Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manens de consolatore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:12)
Stabilisque manens dat cuncta moveri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:18)
Nam et ipsa loca, et quidquid est in eis, nisi per ipsum conserventur, manere non possunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:7)
Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:10)
Praeterea, si honestis et licitis non curem insistere lucris, obscura me detinebit inopia, et ideo nobilitatis opera exercere non potero, et sic mea morum nobilitas in solo et nudo verbo manebit, quae curialitas vel nobilitas ab hominibus nullatenus credi consuevit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:12)
Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:3)
Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:6)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION