라틴어 문장 검색

primo quidem quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 78:2)
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 79:1)
9. Quare ad minus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:1)
Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:2)
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:4)
1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:1)
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie ratione fore tangendos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 86:1)
7. Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines imitantes:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 93:1)
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 95:1)
nam videtur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 96:2)
et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum voc[ar]etur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 99:3)
9 Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 108:1)
1. Post hec veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi vulgaris illustris arrogare videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:1)
puta Guittonem Aretinum, qui nunquam se ad curiale vulgare direxit, Bonagiuntam Lucensem, Gallum Pisanum, Minum Mocatum Senensem, Brunectum Florentinum, quorum dicta, si rimari vacaverit, non curialia sed municipalia tantum invenientur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:3)
Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION