라틴어 문장 검색

stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권389)
ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi, hic nive Rhipaea, Libycis hic pastus harenis, bella cient:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권52)
vias enim et cardines vocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:5)
Et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum in- scriptione eiusmodi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:13)
Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:1)
Numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et apulias oculos habet?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:7)
Tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:13)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.5)
Ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis, Neu furtim verso cardine aperta sones.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 24)
heu heu nunc premor arte mea, Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito vertere posse fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 69)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 313:2)
quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis debet videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 654:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION