라틴어 문장 검색

cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 174)
Messure, quinto dici?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 86:5)
Fornix tibi et uncta popinaincutiunt urbis desiderium, uideo, et quodangulus iste feret piper et tus ocius uua,nec uicina subest uinum praebere tabernaquae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae grauis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1411)
Das nummos, accipis uuam,pullos, oua, cadum temeti;
(호라티우스의 두번째 편지, 284)
Quid Calabrissaltibus adiecti Lucani, si metit Orcusgrandia cum paruis, non exorabilis auro?
(호라티우스의 두번째 편지, 290)
tum pensilis uva secundaset nux ornabat mensas cum duplice ficu.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장69)
heredes Staberi summam incidere sepulcro,ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,frumenti quantum metit Africa.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장56)
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장45)
pipere albo, non sine aceto,quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장29)
Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:8)
"Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:20)
Senectus vero - rursus admoneo - eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:13)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
"ille metit barbam, crinem hic deponit amati;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III76)

SEARCH

MENU NAVIGATION