라틴어 문장 검색

Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:10)
Nunquam sibi metuit a servis et ministris elatioribus ingeniis et virtutibus praeditis, id quod in moribus erat Ludovico Undecimo Galliae regi, sed e contra ad sua negotia admovit viros qui suis temporibus maxime eminebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:5)
delectu autem popularia et authoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita et ostentata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:50)
nihil est eoroum quae intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit, nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit et secundum illud pronuntiatum fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:9)
Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:3)
aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:2)
Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:6)
et propterea ab inquisitione veritatis in naturalibus periculum illis impendere metuerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:10)
Verum in rebus civilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:10)
Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:10)
Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Livii:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:12)
Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:4)
sin aut vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:8)
Quae nobis ob hoc maxime suspectae sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura investigatu aeque digna eadem ratione inventa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:12)
Itaque non est cur homines multum sibi metuant de facili exitu aeris aut spirituum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION