라틴어 문장 검색

Sed quum eo tempore fere pessimi sint, qui aegrotant, verendum est, ne, si quid moverimus, fiat aliquid asperius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:4)
Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, debet assumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 6:5)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:1)
Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen est, ne in eamdem imbecillitatem cito recidat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:5)
At quum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:1)
Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori junctum non coeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:6)
"quonam usque verendus cunctatur mea vota socer?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:11)
pudor emicat una formosusque rigor vultusque auctura verendos canities festina venit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:208)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
metuendus ab omni Tarbigilus regione tonat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:269)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)

SEARCH

MENU NAVIGATION