라틴어 문장 검색

Tandem iidem milites Christiani videntes quia nihil insidiis aut assultu proficerent, Jerusalem et ipsi reversi, per spatium duorum mensium se ab omni impetu et infestatione continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:5)
Eadem itaque die illucescente, Godefridus dux quadraginta milites armatos juxta Rames in insidiis constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:4)
CAP. X. - Milites decem Christiani triginta equites gentilium fugant et necant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 19:1)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti [0574B] sunt, post tergum relictis insidiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:9)
- Apud Assur iterum Babylonici a ducis militibus detruncantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 21:2)
Illis vero sine respectu periculi vagantibus, viginti milites continuo ab insidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, vi etiam abducentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:4)
sed mox a militibus Assur excussa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:5)
milites quoque Arabum [0574D] et Azopart omnesque pedites illorum idem fecerunt et utrinque grave commissum est praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:7)
Tandem Christiani praevalentes, plurimam partem illorum occiderunt praedamque retinentes cum plurimis equis et captis ibidem militibus in gloria et jucunditate Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:8)
Cujus tributa Roberto, militi praeclaro de Apulia, pro conventione solidorum a duce concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:2)
Si qui vero ab Alexandria, Damiata vel Africa navigio veniebant, cum opibus suis a militibus ducis capti detruncabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:7)
Dux itaque, viso et incolumi recepto Gerhardo, dilecto milite [0576C] suo et egregio adolescente, gavisus est vehementer.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:3)
Coepit denique ab ea die super terram magis ac magis pax hinc et hinc multiplicari, donec taedio facta est militibus Galliae pugnacibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:5)
Jam Christiani milites post diutinam et nimiam stragem de terra Rustici exierunt, duce semper cum praeda gregis et vestium caeterarumque rerum in fronte gradiente;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:7)
Et ecce post paulum Turcorum milites cum festinatione visi sunt adesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION