라틴어 문장 검색

Quam ob rem sicut is, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:31)
Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:12)
"Helias corvis ministrantibus pascitur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:43)
"laxae manicae, caligae folli-cantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractatio clericorurn, et si quando festior dies venerit, saturantur ad vomitum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:75)
"Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:88)
"Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:113)
Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)
AMBROSIUS, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et noster *χαλκέντεροσ;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:1)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:31)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:1)
"Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:19)
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:1)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION