라틴어 문장 검색

alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 268:1)
ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 114:1)
sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 500:2)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 442:1)
comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:2)
aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 148)
Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 347)
Etiam, carnufex, minitare?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 623)
Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 811)
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 255)
Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 216)
T. Mihin malum minitare?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 423)
C. Atque edepol non minitabor, sed dabo, mihi si perges molestus esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 424)
Leno minitatur mihi, meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION