라틴어 문장 검색

de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.3)
NARRAUIT idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.2)
ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.2)
Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.16)
NEQUE hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.2)
Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:6)
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.2)
Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.7)
inde locum fibulae ac miraculo datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 55:1)
Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 78:1)
qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 206:1)
miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:1)
cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:2)
plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 408:1)
fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 459:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION