라틴어 문장 검색

aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste gratia quod salvo vestra pudore queat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 225)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
moderatius opta, et voti quaeso contrahe vela tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 835)
quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, qui nisi natalem nil mihi dempsit humum, hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, inviso possim tutus ut esse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 936)
principe nec nostro deus est moderatior ullus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 612)
Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste, eripit huic linguam Mercuriumque vocat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권384)
"Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis rem fortunatis ante fuisse viris, quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae sed generum matri repperit illa deum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권108)
Moderatius, oro, curre fugamque inhibe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:9)
moderatius insequar ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:10)
" Ridet et audit, et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit nec moderata satis nec sic a virgine danda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:7)
Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:1)
manibusque modestos celasset vultus, si non religata fuisset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:4)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem monte iacet positus tribuitque vocabula monti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:10)
quem quicumque parum moderato gutture traxit, haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION