라틴어 문장 검색

negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 534:1)
quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 103:1)
propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:2)
grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 632:1)
locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 384:2)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
aeque propenso animo et ea et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 73:3)
C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 102:1)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:4)
in aequo est moderate gaudere et moderate dolere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION