라틴어 문장 검색

Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
Vitam ejus moderabatur temperantia:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.37)
Praesidis, tamen, constantia et sententia flecti aut mutari nequibant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.20)
Nec ira, nec studium partium nec superbia, nec ambitio eum a recto unquam flectere potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.78)
Ut de Washingtonii rebus militaribus pauca dicamus, fateamur necesse est, eum constantiae tantum habuisse, ut neque pericula, neque difficultates ullae, movere, aut omnino flectere poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.84)
Washingtonii probitas corrumpi, aut a recto flecti haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.95)
Qui non moderabitur irae,infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per uim festinat inulto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0237)
Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:30)
"Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:101)
Flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:10)
ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:32)
"5 Romanus orbis ruit et tamen cervix nostra erecta non flectitur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:14)
Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:14)
immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION