라틴어 문장 검색

Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Pauci dies, et liber principis severus et tamen moderatus:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 8:1)
Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 11:1)
Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:2)
Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1172)
Sim licet infamis, dum me moderatius urat, Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 172)
Tu tamen illorum moderatius utere dono - Aut oculis certe parce, puella, meis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 331)
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 32:3)
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, nec sis audita paelice mentis inops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:3)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
moderatius opta, et voti quaeso contrahe vela tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 835)
Caesar ut imperii moderetur frena precamur, tam bene quod patriae consulit ille suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 915)
quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, qui nisi natalem nil mihi dempsit humum, hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, inviso possim tutus ut esse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 936)
principe nec nostro deus est moderatior ullus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 612)
quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION