라틴어 문장 검색

Haud proinde id damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장1)
hinc admiratio et plura interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장9)
gratior Caecinae modestia fuit quod non scripsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장8)
tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장4)
et profuisse disciplinae ipsum pudorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장15)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)
Bassus pudore seu metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장5)
quo pudore haud plures quam centum equites restitere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장5)
Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pannonicas legiones interrogabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장1)
Antonius pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장5)
pudor tamen et praesentis ducis reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장6)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
nam gregarius miles induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris ad Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exolverent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장9)
trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장14)
ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello obscuri, ita praemiorum expertes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION