라틴어 문장 검색

Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 166)
Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem vacet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 171)
O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 39)
Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum, dignum Venere pol, quoi sunt phrodisia hodie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 239)
tanta ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 43)
hoc est homini quam ob rem vitam amet, hic omnes voluptates, in hoc omnes venustates sunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 113)
amoenitates omnium venerum et venustatum adfero ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 13)
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 233)
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 25)
Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, venustatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장6)
venustatis vero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장9)
non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장28)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)
In ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION