라틴어 문장 검색

tum quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장5)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)
Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata sunt, quia nec teneri sine valido praesidio ob magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria quod capta essent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장4)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
proinde tamen quasi convictus esset cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장8)
nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad iussa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장7)
occupaverat Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine moenium validam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장2)
Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장1)
igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:1)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
et propinqua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium minorem ad resistendum animum dabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장7)
an obpugnationem inchoaturos adempto omni prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne et telis an operibus et vineis adgredienda urbs foret?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION