라틴어 문장 검색

Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
Instantia eius haec est:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:4)
Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:6)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장31)
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:14)
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:4)
Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:2)
Nec est instantia de corpore caeli, quia si sit ens materiale, tamen non habet materiam univoce cum rebus generabilibus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:8)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장57)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:1)
eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:2)
Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vellignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 2:1)
Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:4)
Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION