라틴어 문장 검색

nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:4)
fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:1)
huic tum molestus esse videlicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:2)
nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:2)
nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:3)
Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:4)
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:1)
Aristoteles quidem ait omnis ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:6)
non enim tam cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:8)
quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:2)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:2)
. . iunctis viribus molestum contempsimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:6)
iam dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION