라틴어 문장 검색

aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장226)
Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장2)
Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장40)
quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장49)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장230)
momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장7)
Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장11)
Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장67)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장88)
si continua vigilia est, si spiritus difficultas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장147)
Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장41)
Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장26)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장33)
Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장10)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci *φ*θ*ι*σ*ι*ν nominant, urinae difficultas, quam *σ*τ*ρ*α*ν*γ*ο*υ*ρ*ι*α*ν appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, leuitas intestinorum, qui lienteria uocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION