라틴어 문장 검색

Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
(불가타 성경, 집회서, 28장30)
Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende.
(불가타 성경, 집회서, 32장26)
Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 32장28)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
(불가타 성경, 미카서, 1장2)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장4)
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장11)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
(불가타 성경, 말라키서, 3장16)
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장23)
De quibus pauca haec videntur monenda.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 3:5)
Si vero a tribus inchoent dispositiones et tribus sese transsiliant, et ad eos aptentur, qui a septenario inchoantes septenario sese numero transgrediuntur, omnes duplices sesquitertii habita diligenter comparatione nascuntur, ut subiecta descriptio monet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 8:1)
Sive enim dupli contra se sint termini, duplae erunt etiam differentiae, sive tripli, triplae, sive secundum quamlibet multiplicitatem, eadem in differentiis multiplicitas erit, quam prima consideratio invenit in terminis, ut subiecta descriptio monet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 5:2)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
Attende, inquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:6)
Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION