라틴어 문장 검색

Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Neque id obscurum fuit, quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:1)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
Cave interroges, ne videaris obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:3)
Atqui solebas duabus sellis sedere, obiciens tanto viro lubricum fidei.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:3)
Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:1)
Sunt enim quae, si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:2)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Cumque Furius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:1)
igitur ubi aer venas conplevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:5)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)
Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras Omne quod in superos audet convicia vulgus, Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:44)
Antoni Phario nil obiecture Pothino Et levius tabula quam Cicerone nocens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIX1)
praeterea postea, ut praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 491)

SEARCH

MENU NAVIGATION