라틴어 문장 검색

Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 39장2)
Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 41장1)
Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장9)
– tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장3)
Augetur Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장6)
Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장4)
Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 48장1)
Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 51장4)
Quanto opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 52장3)
Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장6)
Germani acrius usque ad munitiones sequuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장4)
Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장6)
Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장1)
Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장1)
Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris progrediebantur: ac non numquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION