라틴어 문장 검색

digesta feratur ordinata, ut "dige- rit in numerum atque antro seclusa relinquit". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2672)
licet ipse paulo post dicat "crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro". sed hoc poeticum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 663)
Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1272)
pro qua mercede ordo est 'expediam naturas apium, quae canoros C. s. c. a. s. D. r. c. p. s. antro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1501)
"adhuc antrum Iovis visitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:15)
Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:1)
haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros tollere de templis et aperto vivere voto.
(페르시우스, 풍자, satire 23)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:5)
Aperitur ingens antrum et obducti specus, qui castra caperent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:4)
Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et Fingite inquit nos antrum Cyclopis intrasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:11)
Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:1)
Perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare fatentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:13)
oculis nec defuit imber, sed qualis rapitur per vallis improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster non patitur glaciem resoluta vivere terra, gurgite sic pleno facies manavit et alto insonuit gemitu turbato murmure pectus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION