라틴어 문장 검색

animarum maesta queruntur concilia, et nigri pater indignatur Averni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권54)
"nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni, dum labor ille viris fretaque indignantur et austros, desuper invalidis fluitantia tela lacertis - quid non ausa manus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권144)
"Hic et ab adserto nuper Marathone superbum Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres, utraque quis rutila stridebant tempora pinna, cernimus, hic Phoebo non indignante priorem Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae, tunc prolem Calydone satam generumque profundi Nereos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권156)
talia vociferans alia de parte gementem Hypsipylen - neque enim illa comas nec pectora servat - agnovit longe, et socium indignata dolorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권60)
Centaurica dicunt semina (credo, adeo sexum indignantur, et omnis in vires adducta venus);
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권124)
- tune saepe locavit comminus, et simili stantem miratus in ira sustulit exsultans nudumque in pectora pressit, illum indignatur Capaneus ridetque vocantem ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권290)
verum ut fessam super ora reduxit forte manum et summo maculas in vellere vidit, non leo, non iaculo tantum indignata recepto tigris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권305)
coeptis non evaluere potiri frustratae brevitate manus, venit arduus ille desuper oppressumque ingentis mole ruinae condidit, haud aliter collis scrutator Hiberi cum subiit longeque diem vitamque reliquit, si tremuit suspensus ager subitumque fragorem rupta dedit tellus, latet intus monte soluto obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadaver indignantem animam propriis non reddidit astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권342)
ille refert consulta patris, nee longa moratus, sicut anhelabant, iuncto sudore volantes Mars impellit equos, resides in proelia Graios ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae iam levior tardo flectebat pondere vultum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권33)
"Asopos genuisse datur, dignusque videri tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor flumina concussit generum indignata Tonantem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권158)
Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권337)
accipit ille preces indignaturque moveri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권64)
Ecce ducem turmae certa indignatus in hostem spicula felici Prothoum torquere lacerto, turbidus Oenides una duo corpora pinu, cornipedemque equitemque, ferit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권233)
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi, obiectantque manus indignantemque tuentur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권328)
hoc fulmine raptum abstulit et similes minus indignatur habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권104)

SEARCH

MENU NAVIGATION