라틴어 문장 검색

narratio fere atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:1)
ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:4)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:2)
duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 240:2)
procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:3)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumttaxat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:1)
non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:1)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Aliquid nobis praestat geometriae ministerium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:4)
Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:6)
Itane in geometriae pulvere haerebo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:5)
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:1)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION