라틴어 문장 검색

cum par conubium maturo tempore adepta est, cara viro magis et minus est invisa parenti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths47)
si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedes quae tibi iucundo famularer serva labore candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum constemens veste cubile.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:14)
ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit visere portum namque ferunt olim, classi cum moenia divae linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 6:2)
O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus voto servisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene, dic agedum nobis quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 671)
sitis felices et tu simul et tua vita et domus, in qua nos lusimus et domina, et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:3)
Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 5:3)
Infinitae multitudinis nondum natae, ex hujusce exercitus virtute, fatum pendebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.37)
Ridebit monitor non exauditus, ut illequi male parentem in rupes protrusit asellum iratus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 2011)
'magno patre nata puella est.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장40)
qui praedia vendit, nil servile gulae parens habet?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장66)
"At scriptura praecipit parentibus obsequendum:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:14)
) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:3)
Serva quod nata es, et dic:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:25)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION