라틴어 문장 검색

nunc singularum gentium instituta ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 3:2)
sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaque erant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 3:1)
nunc Chamavos et Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga nos deorum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 1:2)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 1:2)
plurimis ac valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed proeliis et periclitando tuti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 1:2)
Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:2)
quaedam nationes et curru proeliantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:2)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:1)
regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem nationis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장3)
nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quandam exercitus habet, senatus nobiscum est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장13)
exercitum Vitellii universum advenisse, nec multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus non conducat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장2)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
Nec ceterae nationes silebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION